bravecto price * oded kobo

← Index

Ad cenam agni providi

Ad cenam Agni providi,
stolis salutis candidi,
post transitum maris Rubri
Christo canamus principi.

Cuius corpus sanctissimum
in ara crucis torridum,
sed et cruorem roseum
gustando, Deo vivimus.

Protecti paschae vespero
a devastante angelo,
de Pharaonis aspero
sumus erepti imperio.

Iam pascha nostrum Christus est,
agnus occisus innocens;
sinceritatis azyma
qui carnem suam obtulit.

O vera, digna hostia,
per quam franguntur tartara,
captiva plebs redimitur,
redduntur vitae praemia!

Consurgit Christus tumulo,
victor redit de barathro,
tyrannum trudens vinculo
et paradisum reserans.

Esto perenne mentibus
paschale, Iesu, gaudium
et nos renatos gratiae
tuis triumphis aggrega.

Iesu, tibi sit gloria,
qui morte victa praenites,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.