http://www.sideeffectlawyer.com/ * neuro alert

← Index

Aeterne rerum conditor

Aeterne rerum conditor,
noctem diemque qui regis,
et temporum das tempora
ut alleves fastidium,

Praeco diei iam sonat,
noctis profundae pervigil,
nocturna lux viantibus
a nocte noctem segregans.

Hoc excitatus lucifer
solvit polum caligine;
hoc omnis erronum chorus
vias nocendi deserit.

Hoc nauta vires colligit
pontique mitescunt freta;
hoc, ipse Petra Ecclesiae,
canente, culpam diluit.

Iesu, labantes respice
et nos videndo corrige;
si respicis, lapsus cadunt
fletuque culpa solvitur.

Tu, lux, refulge sensibus
mentisque somnum discute;
te nostra vox primum sonet
et vota solvamus tibi.

Sit, Christe, rex piissime,
tibi Patrique gloria
cum Spiritu Paraclito,
in sempiterna saecula. Amen.