sweet nothings

← Index

Ave mundi spes Maria (1)

Ave mundi spes Maria (2)

Ave mundi spes Maria,
ave mitis, ave pia, ave plena gratia.

Ave virgo singularis,
quae per rubum designaris non passum incendia.

Ave rosa speciosa, ave Jesse virgula:
Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula.

Ave cujus viscera contra mortis foedera
ediderunt filium.

Ave carens simili, mundo diu flebili
reparasti gaudium.

Ave virginum lucerna,
per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit.

Ave virgo de qua nasci,
et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit.

Ave gemma coeli luminarium.
Ave Sancti Spiritus sacrarium.

Oh, quam mirabilis, et quam laudabilis haec est virginitas!
In qua per Spiritum facta Paraclitum fulsit foecunditas.

Oh, quam sancta, quam serena, quam benigna,
quam amoena esse virgo creditur!

Per quam servitus finitur,
porta coeli aperitur, et libertas redditur.

Oh, castitatis lilium,
tuum precare filium, qui salus est humilium:

Ne nos pro nostro vitio,
in flebili judicio subjiciat supplicio.

Sed nos tua sancta prece
mundans a peccati faece collocet in lucis domo.

Amen dicat omnis homo.