← Index

Ave verum Corpus

Ave verum Corpus, natum de Maria Virgine.
Vere passum, immolatum in cruce pro homine.
Cujus latus perforatum fluxit aqua et sanguine;
Esto nobis praegustatum mortis in examine.
O Jesu dulcis, o Jesu pie, o Jesu, fili Mariae.