← Index

Flos Carmeli

Flos Carmeli,
vitis florigera,
splendor caeli,
Virgo puerpera,
singularis.

Mater mitis,
sed viri nescia,
Carmelitis
esto propitia,
Stella maris.

Radix Jesse,
germinans flosculum,
hic adesse
me tibi servulum
patiaris.

Inter spinas
quae crescis lilium,
serva puras
mentes fragilium,
tutelaris.

Armatura
fortis pugnantium,
furunt bella,
tende praesidium
Scapularis.

Per incerta,
prudens consilium,
per adversa,
juge solatium
largiaris.


[Mater dulcis,
Carmeli domina,
plebem tuam
reple laetitia
qua bearis.

Paradisi
clavis et ianua,
fac nos duci
quo, Mater, gloria
coronaris.

Amen.]