http://freshwallpapers.info

← Index

Genuit puerpera Regem

Ant. Genuit puerpera regem, cui nomen aeternum, et gaudia matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.

PSALMUS 99

Jubilate Deo omnis terra: * servite Domino in laetitia.

Introite in conspectu ejus: * in exsultatione.

Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.

Populus ejus, et oves pascuae ejus, * introite portas ejus in confessione: atria ejus in hymnis, confitemini illi.

Laudate nomen ejus, quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia ejus: * et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Ant. Genuit puerpera regem, cui nomen aeternum, et gaudia matris habens cum virginitatis honore, nec primam similem visa est, nec habere sequentem, alleluia.