hull photo booth hire * ACN

← Index

Iesu Redemptor saeculiClick to see text with musical notation

Iesu, redemptor saeculi,
Verbum Patris altissimi,
lux lucis invisibilis,
custos tuorum pervigil:

Tu fabricator omnium
discretor atque temporum,
fessa labore corpora
noctis quiete recrea.

Qui frangis ima tartara,
tu nos ab hoste libera,
ne valeat seducere
tuo redemptos sanguine,

Ut, dum gravati corpore
brevi manemus tempore,
sic caro nostra dormiat
ut mens soporem nesciat.

Iesu, tibi sit gloria,
qui morte victa praenites,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula.
Amen.