← Index

Laetabundus (sequentia)

Laetabundus
Exsultet fidelis chorus:
Alleluia.

Regem regum
Intactae profudit thorus:
Res miranda.

Angelus consilii
Natus est de virgine,
Sol de stella.

Sol occasum nesciens,
Stella semper rutilans,
Semper clara.

Sicut sidus radium
Profert virgo filium
Pari forma.

Neque sidus radio
Neque mater filio
Fit corrupta.

Cedrus alta Libani
Conformatur hysopo
Valle nostra.

Verbum, mens altissimi
Corporari passus est
Carne sumpta.

Isaias cecinit,
Synagoga meminit,
Nunquam tamen desinit
Esse caeca.

Si non suis vatibus
Credat vel gentilibus
Sybillinis versibus
Haec praedicta.

Infelix, propera
Crede vel vetera
Cur damnaberis
Gens misera.

Quem docet litera
Natum considera:
Ipsum genuit
Puerpera.