yelp than merrill

← Index

Laudes regiae

Cantores: Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat.
Omnes: Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat.

I

Cantores: Exaudi, Christe. Omnes: Exaudi, Christe.

Cantores: Ecclesiae sanctae Dei, supra regnorum fines nectenti animas: salus perpetua!

Cantores: Redemptor mundi. Omnes: Tu illam adiuva.

Cantores: Sancta Maria. Omnes: Tu illam adiuva.
C: Sancte Joseph. O: Tu illam adiuva.

II

Cantores: Exaudi, Christe. Omnes: Exaudi, Christe.

Cantores: N., Summo Pontifici, in unum populos doctrina congreganti, caritate: Pastori gratia, gregi obsequentia.

Cantores: Salvator mundi. Omnes: Tu illum adiuva.
C: Sancte Petre. O: Tu illum adiuva.
C: Sancte Paule. O: Tu illum adiuva.

III

Cantores: Exaudi, Christe. Omnes: Exaudi, Christe.

Cantores: N. episcopo et omni clero sibi commisso pax et virtus, plurima merces.

Cantores: Sancta Caecilia. Omnes: Tu illum adiuva.
C: Sancte Gregori. O: Tu illum adiuva.


Omnes: Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat.

Cantores: Rex regum. Omnes: Rex noster.
Cantores: Spes nostra. Omnes: Gloria nostra.


IV

Cantores: Exaudi, Christe. Omnes: Exaudi, Christe.

Cantores: Magistratibus et omnibus concivibus nobiscum orantibus: cordis vera quies, votorum effectus.

Cantores: Auxilium christianorum. Omnes: Tu illos adiuva.
C: Sancte Michael. O: Tu illos adiuva.
C: Sancte Benedicte. O: Tu illos adiuva.


Omnes: Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat.

Cantores: Ipsi soli imperium, laus et iubilatio, per infinita saecula saeculorum.
Omnes: Amen.

Cantores: Tempora bona habeant! Omnes: Tempora bona habeant redempti sanguine Christi!

Cantores: Feliciter!
Omnes: Feliciter!
Omnes: Feliciter!

Cantores: Pax Christi veniat! Omnes: Regnum Christi veniat!

Omnes: Deo gratias. Amen.