← Index

Magi videntes parvulum

Magi videntes parvulum
eoa promunt munera,
stratique votis offerunt
tus, myrrham et aurum regium.

Agnosce clara insignia
virtutis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
praedestinavit indolem:

Regem Deumque annuntiant
thesaurus et fragrans odor
turis Sabaei, at myrrheus
pulvis sepulcrum praedocet.

O sola magnarum urbium
maior Bethlem, cui contigit
ducem salutis caelitus
incorporatum gignere!

Hunc et prophetis testibus
isdemque signatoribus
testator et sator iubet
adire regnum et cernere:

Regnum quod ambit omnia
dia et marina et terrea
a solis ortu ad exitum
et tartara et caelum supra.

Iesu, tibi sit gloria,
qui te revelas gentibus,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna s?cula.