George Lindemann * website

← Index

Magnis prophetae vocibus

Magnis prophetae vocibus
venire Christum nuntiant,
laetae salutis praevia,
qua nos redemit, gratia.

Hinc mane nostrum promicat
et corda laeta exaestuant,
cum vox fidelis personat
praenuntiatrix gloriae.

Adventus hic primus fuit,
punire quo non saeculum
venit, sed ulcus tergere,
salvando quod perierat.

At nos secundus praemonet
adesse Christum ianuis,
sanctis coronas reddere
caelique regna pandere.

Aeterna lux promittitur
sidusque salvans promitur;
iam nos iubar praefulgidum
ad ius vocat caelestium.

Te, Christe, solum quaerimus
videre, sicut es Deus,
ut perpes haec sit visio
perenne laudis canticum.