22 weeks pregnant pictures * baseball pitching lessons

← Index

O filii et filiaeClick to see text with musical notation

R. Alleluia! Alleluia! Alleluia!
R. Alléluia! Alléluia! Alléluia!

1. O filii et filiae,
Rex coelestis, Rex gloriae
morte surrexit hodie. Alleluia!

2. Et mane prima sabbati
Ad ostium monumenti
Accessérunt discipuli. Alleluia!

3. Et Maria Magdalene,
et Iacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere. Alleluia!

4. In albis sedens angelus
praedixit mulieribus:
In Galilaea est Dominus. Alleluia!

5. Et Ioannes apostolus
cucurrit Petro citius,
Monumento venit prius. Alleluia!

6. Discipulis astantibus,
in medio stetit Christus,
dicens: Pax vobis omnibus. Alleluia!

7. Ut intelléxit Didymus
Quia surrexerat Iesus,
Remansit fere dubius, Alleluia!

8. Vide, Thoma, vide latus,
vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus. Alleluia.

9. Quando Thomas Christi latus,
Pedes vidit atque manus,
Dixit, Tu es Deus meus. Alleluia.

10. Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt,
Vitam aeternam habebunt. Alleluia.

11. In hoc festo sanctissimo
Sit laus et jubilatio!
Benedicamus Domino. Alleluia.

12. De quibus nos humillimas
Devotas aeque debitas
Deo dicamus gratias. Alleluia.