← Index

Publicatio festorum mobilium in Epiphania

Noveritis, fratres carissimi, quod annuente Dei misericordia, sicut de Nativitate Domini nostri Jesu Christi gavisi sumus, ita et de Resurrectione ejusdem Salvatoris nostri gaudium vobis annuntiamus. Die prima (vel alia quae occurrit, uti et in sequentibus) (Februarii, Martii) dies Cinerum, et initium jejunii sacratissimae Quadragesimae. ... (Martii, Aprilis) sanctum Pascha Domini nostri Jesu Christi cum gaudio celebrabitis. ... (Aprilis, Maii, Junii) erit Ascensio Domini nostri Jesu Christi. ... (Maii, Junii, ejusdem) Festum Pentecostes. ... (ejusdem, Junii) Festum sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi. ... (Novembris, Decembris) Dominica prima Adventus Domini nostri Jesu Christi, cui est honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.