meer info over inbouwspots op de website * round coffee table ottomans underneath

← Index

Puer natus in Bethlehem

Puer natus in Bethlehem, alleluia,
Unde gaudet Jerusalem, alleluia, alleluia.

In cordis jubilo,
Christum natum adoremus,
Cum novo cantico.

Tamquam sponsus de thalamo, alleluia,
Processit Matris utero, alleluia, alleluia.

In cordis jubilo,
Christum natum adoremus,
Cum novo cantico.

Hic jacet in praesepio, alleluia,
Qui regnat sine termino, alleluia, alleluia.

In cordis jubilo,
Christum natum adoremus,
Cum novo cantico.

In hoc natali gaudio, alleluia,
Benedicamus Domino, alleluia, alleluia

In cordis jubilo,
Christum natum adoremus,
Cum novo cantico.

Laudetur Sancta Trinitas, alleluia,
Deo dicamus gratias, alleluia, alleluia.

In cordis jubilo,
Christum natum adoremus,
Cum novo cantico.