post * orthopädischer bürostuhl

← Index

Pueri Hebraeorum

Pueri Hebraeorum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino,
clamantes et dicentes: Hosanna in excelsis.

Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum et universi qui habitant in eo.

Quia ipse super maria fundavit eum,
et super flumina praeparavit eum.

Pueri Hebraeorum, portantes ramos olivarum, obviaverunt Domino,
clamantes et dicentes: Hosanna in excelsis.

Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes:
Hosanna Filio David, benedictus qui venit in nomine Domini.

Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis.

Quoniam Dominus excelsus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.

Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant in via et clamabant dicentes:
Hosanna Filio David, benedictus qui venit in nomine Domini.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.