← Index

Rorate caeli (introitus)

Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem.

Caeli enarrant gloriam Dei: et opera manuum eius annunciat firmamentum.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem.