Play poker casino craps roulette games no deposit, free online slots without download. * Where to buy minecraft.

← Index

Salve Mater

R. Salve Mater misericordiae,
Mater Dei et Mater veniae,
Mater spei et Mater gratiae,
Mater plena sanctae laetitiae,
O Maria!

Salve decus humani generis.
Salve Virgo dignior ceteris,
quae virgines omnes transgrederis
et altius sedes in superis.
O Maria!

R.

Salve felix Virgo puerpera:
Nam qui sedet in Patris dextera,
Caelum regens, terram et aethera,
Intra tua se clausit viscera,
O Maria!

R.

Te creavit Pater ingenitus,
Obumbravit te Unigenitus,
Fecundavit te sanctus Spiritus,
Tu es facta tota divinitus,
O Maria!

R.

Te creavit Deus mirabilem,
Te respexit ancillam humilem,
Te quaesivit sponsam amabilem,
Tibi mumquam fecit consimilem,
O Maria!

R.

Te beatam laudare cupiunt
Omnes justi, sed non sufficiunt;
Multas laudes de te concipiunt,
Sed in illis prorsus deficiunt,
O Maria!

R.

Esto, Mater, nostrum solatium;
Nostrum esto, tu Virgo, gaudium;
Et nos tandem post hoc exsilium,
Laetos junge choris caelestium,
O Maria!