← Index

Salve festa dies

R. Salve festa dies toto venerabilis aevo,
Qua Deus infernum vicit et astra tenet.

1. Ecce renascentis testatur gratia mundi,
Omnia cum Domino dona redisse suo.

2. Namque triumphanti post tristia tartara Christo
Undique fronde nemus gramina flore favent.

3. Qui crucifixus erat Deus, ecce per omnia regnat
Dantque Creatori cuncta creata precem.

4. Christe, salus rerum, bone Conditor atque Redemptor,
Unica progenies ex Deitate Patris.

5. Qui genus humanum cernens mersisse profundo,
Ut hominem eriperes es quoque factus homo.

6. Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis,
Intras mortis iter dando salutis opem.

7.Tristia cesserunt infernae vincula legis
Expavitque chaos luminis ore premi.

8.Pollicitam sed redde fidem, precor, alma potestas,
Tertia lux rediit, surge sepulte meus.

9.Solve catenatas inferni carceris umbras,
Et revoca sursum, quiquid ad ima ruit.

10.Redde tuam faciem, videant ut saecula lumen,
Redde diem, qui nos, te moriente, fugit.